Imperturbabilità di Metello

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Imperturbabilità di Metello

 Cum Quintus Metellus iussu populi longe ab Urbe exsularet, filius eius precibus et lacrimis a populo impetravit ut pater ab exilio revocaretur. Is forte ad ludos spectandos ierat cum ei redditae sunt litterae, quibus certior fiebat maximo senatus ac populi consensu reditum in patriam ei datum esse. Nihil Metellus eo nuntio moveri visus est nec prius a theatro abiit quam spectaculum editum esset; nullam laetitiam proxime sedentibus ostendit, sed summum gaudium intra se continuit eodemque vultu in patriam restitutus est quo in exilium ierat: adeo moderatum inter secundas et adversas res animum gessit. Tantus vero ad eum advenientem concursus populi Factus est ut dies totus consumptus sit in gratulationibus eorum qui ad eum excipiendum ad portam concurrerant. Inde in Capitolium ascendentem et domum suam repetentem universa civitas deduxit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7918

[the.brave] - [2013-09-06 19:27:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile