L'imperatore Ottaviano Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'imperatore Ottaviano Augusto

 Antonius ingens bellum civile commovit cum uxore Cleopatra, regina Aegypti, quae cupiditate muliebri optabat etiam in Urbe regnare. Victus est ab Octaviano navali pugna clara et illustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et, de suis rebus desperans, cum omnes sui ad Augustum deficerent, ipse se interemit. Cleopatra, cui animus virilis erat, sibi aspidem admisit et veneno eius exstincta est. Ita, cum bella toto orbe( ) confecisset, Octavianus Augustus Romam rediit duodecim annis post eum [annum], quo consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta annos et quattuor solus obtinuit. Antea enim per duodecim annos cum Antonio et Lepido tenuerat, quibuscum triumvir fuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta sex anni fuëre. Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae, cui nomen Atella est. Romae in campo Martio sepultus est vir, qui non immerito deo similis est putatus.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7898

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile