Malafede di Ariovisto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Malafede di Ariovisto

 Dum haec in colloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne ullum omnino telum in hostes reicerent. Nam, etsi sine ullo periculo suorum cum hostium equitatu proelium fore videbat, tamen committendum proelium esse non putabat ne, pulsis hostibus, dici posset eos a nostris perfide in colloquio circumventos esse. Posteaquam in vulgus militum elatum est qua arrogantia et perfidia Ariovistus in colloquio usus esset, impetumque in nostros eius equites fecisse ob eamque rem Caesarem id colloquium diremisse, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui nostro iniectum est. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo: aut iterum ad colloquium diem constitueret aut e suis legatis aliquem ad se mitteret. Colloquendi causa Caesari visa non est, quod pri- die Germani in fide retineri non potuerant et in nostros tela coniecerant.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7871

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile