Importanza della giustizia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Importanza della giustizia

 Apud homines admirabilitatem parit maxime iustitia, ex qua virtute viri existiman- tur boni. Nemo enim iustus esse potest qui non probus et bonus sit. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est. Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad res gerendas necessaria est. Cuius tanta vis est ut ne illi quidem, qui ma- leficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere. Ille enim, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficitur a sociis aut relinquitur. Quin etiam leges latronibus esse dicuntur, quibus pareant, quas observent. Itaque propter aequabilem praedae partitionem etiam Bardulis, Illyrius latro, de quo Theopompus scribit, magnas opes (potenza) habuit et multo maiores Viriatus Lusitanus, cui saepe nostri exercitus imperatoresque cesserunt. Cum igitur tanta vis iustitiae sit ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam eius vim in bene re publica constituta fore putamus?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7866

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile