Catilina deve allontanarsi da Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Catilina deve allontanarsi da Roma

 Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? Et, si me meis civibus suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me adspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iamdiu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque volneras, eorum adspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit, et iamdiu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebëre nec iudicium sequëre nec vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: «Nullum iam aliquot annis facinus exstitit, nisi per te; nullum flagitium sine te; tu non solum ad neglegendas leges, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Nunc vero me totam esse in metu propter te unum non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus ne opprimar, sin falsus ut tandem aliquando timere desinam».
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7767

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile