Promesse da non mantenere


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Promesse da non mantenere

 Dum de promissis servandis disputat, Cicero scripsit promissa non servanda esse, si non utilia essent iis ipsis, quibus illa promisisses. Sol Phaetonti filio facturum se esse dixit quicquid optasset. Optavit filius ut in currum patris tolleretur; sublatus est. Atque is, antequam constitit (si fosse sistemato), ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuerat, si promissum patris non esset servatum! Agamemnon, cum devovisset Dianae quod pulcherrimum in suo regno natum esset illo anno, immolavit Iphige- niam, qua nihil erat natum pulchrius illo anno. Promissum non fuerat faciendum, si tam taetrum facinus admittendum esset. Ergo promissa nonnumquam non servanda nec semper deposita reddenda sunt. Si gladium quidam apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit. Si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne tu depositum? Non credo. Nam, si reddas, facias contra patriam, quae omnium rerum debet esse carissima.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7766

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile