Una lettera di Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una lettera di Cicerone

 Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque neque animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate, in tantas aerumnas propter me incidisse! Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Numquid ego de filiolo dicam? qui, cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Quae si, ut tu scribis, fato facta essent, ferrem paulo facilius: sed omnia sunt mea culpä commissâ, qui ab iis me amari putabam qui invidebant. Quod si vestris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, nunc beatissimi viveremus. Nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit intelligo, quantoque fuerit facilius manere domi quam re- dire. Sed tamen, si omnes tribunos plebis secundos habemus, si Lentulum tam studiosum habemus quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem habemus, non est desperandum.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7765

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile