Ufficiali epurati dall'esercito


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ufficiali epurati dall'esercito

 Quod Caius Avienus, tribunus militum, navem familia sua atque iumentis suis occupavisset neque militem unum in eam imposuisset, Caesar, convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque: «Maxime vellem» inquit «homines suae petulantiae nimiaeque libertatis finem fecissent. Sed, quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, egomet ipse exemplum constituam ut ceteri dissimiliter se gerant. Quare, Cai Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti, quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera nunc militibus tempore necessario exercitus caret, ob has res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quam primum proficisci iubeo. Itemque te, Aule Fontei, quia tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu meo dimitto. Tite Saliene et Marce Tiro, cum ordines (gradi) in exercitu meo beneficiis non virtute consecuti sitis, indignos vos esse arbitror exercitu meo et vos ex Africa decedere iubeo».
da Bellum Africum


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7667

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile