Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas. Gratum est quod nos requiris; gratum his fomentis adquiescis. Invicem ego epistulas tuas lectito, atque identidem in manus quasi novas sumo: sed eo magis ad desiderium tuli accendor. Nam tuae litterae tantum habent suavitatis, quantum in tuis sermonibus dulcendis inest. Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat.
Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo, inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt, quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro amicorum litibus conteror. Aestima tu, quae vita mea sit.
da Plinio il Giovane
Oggi hai visualizzato 1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!