I commediografi Plauto e Nevio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I commediografi Plauto e Nevio

 Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; sed homo eruditissimus Lucius Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. Illae, quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerunt et, ab eo retractatae, expolitae sunt ac propterea resipiunt stilum Plautinum. Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas, operam pistori locasset. De Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum, ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis dicta, in vincula Romae a triumviris coniectus esset.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7611

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile