Inserisci le prime parole del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username
Password
Registrati Dimenticata la password?
 Auto-Login
 
Le tue vittime ti accusano dall'aldilą
Il Nuovo Latina Lectio (A) Pagina 156 Numero 71

Aelius Mantia Formianus, libertini filius, ultima aetate Lucium Libonem apud iudices accusabat; in quo certamine, cum Pompeius Magnus, humilitatem ei aetatemque exprobrans, ab Inferis illum ad accusandos eos, qui vivi essent, remissum esse dixisset: "Non mentiris - inquit - Pompei: venio enim ab Inferis Lucium Libonem accusaturus; sed, dum illic moror, vidi cruentum Caium Domitium Aenobarbum deflentem quod ipse, qui summo genere esset natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuventutis flore, tuo iussu esset occisus. Vidi etiam Brutum, ferro laceratum,querentem quod idemsibiperfidia et crudelitate tua accidisset. vidi Cneium Carbonem, acerrimum pueritiae tuae honorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu vinctum catenis, quas tu ei inici iusseras, obtestantem se, dum in summo esset imperio, a te, quem ipse defendisset, esse trucidatum. Vidi etiam praetorium virum Perpennam saevitiam tuam execrantem, qua ad mortem crudelissimam ductus esset".
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 3 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!