Inserisci le prime parole del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username
Password
Registrati Dimenticata la password?
 Auto-Login
 
L'eruzione del Vesuvio
Il Nuovo Latina Lectio (A) Pagina 152 Numero 67

Dum in veneratione Titi urbs quiescebat, luctum adtulit atrox et continuus tremor terrae, quem secuta est horrenda Vesuvii montis conflagratio. Pulcherrima Campaniae ora misere foedata; obrutae duae urbes, Herculaneum et Pompeii, vasta hominum strage, inter quos periere Agrippa eiusque mater Drusilla. At, studiorum fama, mors Caii Plinii fuit insignior. Is forte tum Miseni erat classemque imperio regebat. Miraculo nubis excitus, quae in similitudinem formamque arboris e summo Vesuvio primum visa est erumpere, huc properat, noscendae naturae avidus. Dum pergit, gliscit periculum, cineribus pumicibus ambustisque lapidibus late depluentibus. Interritus, inter incendia montem petit: sulphureis flammis crassioreque caligine spiritu obstructo, exanimatus est. Tanta autem fuit ignium vis, ut cineres in Syriam et Aegyptum fuisse delatos vulgatum sit.
da Tacito


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!