Lucius Lucullus, ad Mithridaticum bellum missus a senatu, non modo opinionem vicit omnium, sed etiam gloriam superiorum ducum. Idque eo fuit mirabilius quod laus imperatoria non admodum ab eo exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera in pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit disciplinam usus (tirocinio dell'apprendistato). Itaque, cum totum iter et navigationem inter Italiam et Asiam consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit etiam divinam quandam memoriam rerum. Itaque, ut nos litteris consignamus quae monumentis (ai ricordi) mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis.
da Cicerone
Oggi hai visualizzato 4 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 1 brani
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!