Inserisci le prime parole del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username
Password
Registrati Dimenticata la password?
 Auto-Login
 
Riconoscenza per i difensori della patria
Il Nuovo Latina Lectio (A) Pagina 128 Numero 47

Est fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis viris quam eorum memores simus, quam grati. Quamobrem promissa nostra atque ea quae, bello confecto, legionibus spopondimus, hodierno die senatusconsulto renoventur. Atque utinam, patres conscripti, civibus omnibus solvere praemia nobis liceret. Facile est bene agere cum iis, a quibus etiam tacentibus flagitari videmur. Illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus et populi Romani est grata memoria eorum virtutem prosequi, qui pro patria vitam profuderunt. Quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! Duo certe non praeteribo, quae maxime menti occurrunt, quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et lucrum hodiernum. Maxima laude dignum est legionis Martiae militibus monumentum fieri quam amplissimum. Praemia ergo, quae militibus promisimus, ea vivis victoribusque, quoniam tempus venit, cumulate persolvantur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 4 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 1 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!