Cicero Attico salutem dicit. Facile adsentior tuae epistulae, qua exponis pluribus verbis nullum constare consilium, quo a te possim adiuvari. Consolatio certe nulla est, quae levare possit dolorem meum. Nihil est enim factum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus erroribus et miseriis meis, quibus nemo mederi potest. Quam ob rem, quoniam neque consilii tui neque consolationis cuiusquam ulla spes mihi ostenditur, non quaeram haec (= consilia et consolationes) posthac. Tantum precor ut ad me scribas quicquid tibi in mentem venerit. Cesarem discessisse Alexandria rumor est non firmus, sed ex Sulpici litteris ortus, quem cuncti postea amici confirmaverunt: quod verum an falsum sit nescio, neque quicquam mea interest.
da Cicerone
Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani
Registrandoti gratuitamente alla
Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!