Tantus est innatus in nobis cognitionis amor et scientia ut nemo dubitare possit quin (che) ad eas res hominum natura, nullo emolumento invitata,rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut aliquid scire gaudeant? ut pompa ludi atque eiusmodi spectaculi tantum teneantur ut ob eam rem famem ipsam et sitim perferant? quid vero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ut cognitionem et scienziam adipiscantur? nonne videmus eos cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex dicendo capiant, voluptatem? mihi quidem Homerus aliquid huiuscemodi vidisse videtur in fabula, quam de Sirenum cantibus finxit. neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi esse solitae ad revocare eos qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur. hac re allecti, homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescebant. vidit Homerus probari fabulam non posse si cantiunculis tantus vir, qualis Ulixes fuisse fertur, irretitus teneretur. scientiam pollicebentur qua erat homini, sapientiae cupido, carior patria.
da Cicerone
Oggi hai visualizzato 2 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!