Alcuni re dell'antichità


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcuni re dell'antichità

 Ex iis, qui dominatum imperio tenuerunt, longe excellentissimi fuerunt Persarum Cyrus et Dareus, quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus. Prior horum apud Massagetas in proelio, fortissime pugnans, cecidit; Dareus senectute diem obiit supremum. Tres sunt praeterea reges eiusdem gentis, memoria digni: Xerxes et duo Artaxerxes, Macrochir cognomine et Mnemon. Xerxes maxime est illustris quod terra marique quam maximis exercitibus bellum intulit Graeciae. Alter autem amplissimi pulcherrimique corporis formam habuit eamque incredibili ornavit virtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior. Ex Macedonum autem gente duo reges multo ceteros antecesserunt: Philippus et Alexander, quorum prior a Pausania, cum spectatum ludos iret, occisus est; alter Babylone morbo consumptus est. Siculorum longe nobilissimus fuit Dionysius senior. Nam et manu fortis et belli peritus fuit, minime libidinosus, non luxuriosus. Fuit tamen dominationis cupidior et in omnes crudelior quos dominationi suae insidiatores putaret.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7564

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile