Le imprese di Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le imprese di Augusto

 Annos undeviginti natus exercitum privato consilio (= «iniziativa») et privata impensa comparavi, ut rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicarem. Qua re (= «per questo») Senatus in ordinem suum me adlegit et imperium mihi dedit. Populus autem me consulem, cum ambo consules in bello cecidissent, creavit. Interfectores parentis mei in exilium expuli et postea bellum inferentes rei publicae vici bis acie. Bella terrä et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Stipendiis emeritis (= «concluso il servizio militare»), deduxi in colonias aut remisi in municipia sua aliquanto plura quam trecenta milia eorum. Naves cepi sescentas; omitto naves minores quam triremes. Bis ovans («ricevendo l'ovazione») triumphavi et tres egi curüles triumphos et vicies et semel appellatus sum imperator. In consulatu septimo, senatus consulto, Augustus appellatus sum. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdecies cum scribebam haec, et annum agebam septuagesimum sextum.
da Res gestae divi Augusti


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7543

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile