Scilla e Cariddi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scilla e Cariddi

 Dextrum Scylla latus, laevum tenet implacata Charybdis. Scyllam amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam Glaucus pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendit, turpem formam sumpsit. Horruit itaque Scylla suam deformitatem et se praecipitavit in maria. Secundum alios Glaucus, a Scylla spretus, Circem rogavit, quae puellam in monstrum mutavit. Iuxta alios vero puellam in hoc monstrum mutavit Neptunus, quoniam Glaucum amabat. Homerus autem hanc immortale monstrum dicit. Poetae etiam canes et lupos ob hoc ei attribuunt, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic latratus canum imago est. Charybdis autem, in Siciliae parte posita, femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita; quam, quia boves Herculis rapuerat, Iuppiter fulmine icit et in maria praecipitavit. Unde etiam naturam pristinam servat: nam sorbet universa quae prehendit.
da Servio Onorato


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7522

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile