Dopo la morte di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dopo la morte di Cesare

Anno urbis septigentesimo fere ac nono, interfecto Caesare, civilia bella reparata sunt (= ricominciarono). Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonius consul opprimere eos conabatur. Ergo, turbata re publica, multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus est. Missi sunt ad eum persequendum duo consules, Pansa et Hirtius, et Octavianus adulescens annos duodeviginti natus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat. Hic est, qui postea Augustus est dictus et rerum potitus (sott. est). Qui profecti contra Antonium vicerunt eum. Evenit tamen, ut victores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt. Fugatus Antonius, amisso exercitu, confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat. Mox Lepidi beneficio (=per i buoni uffici) Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus extorsit (=ottenne con la forza che), ut sibi vix vicesimum annum agenti consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7407

[silly] - [2010-12-14 19:41:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile