Cesare, inseguendo Pompeo, giunge in Egitto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare, inseguendo Pompeo, giunge in Egitto

 Caesar, paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum Aegyptum iter habere, cum legionibus una, quem ex Thessalia se sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Furio legato evocaverat, equitibusque nongentis et navibus longis Rhodiis decem et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibus hominum tria milia et ducenti. Reliqui vulneribus ex proeliis et labore atque magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Alexandriae de Pompei morte cognoscit; atque ibi e navi egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat et concursum ad se fieri videt. De hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. His rebus animadversis, legiones sibi alias ex Asia adduci iussit. Ipse enim etesiis tenebatur, qui Alexandria navigantibus sunt adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se pertinere existimans, iussit regem Ptolomaeum atque sororem eius Cleopatram exercitus dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7393

[biancafarfalla] - [2012-10-28 16:17:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile