Simonide e Scopa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Simonide e Scopa

Scopas, clarissimus ditissimusque Thessalorum, optabat a Simonide celebrari, qui nobilissimus omnium poetarum putabatur. Eum igitur ad se vocavit oravitque ut, mercede constituta, in eius honorem carmen componeret. Annuit Simonides, sed, poetarum more, multa quoque cecinit in Castoris atque Pollucis laudem. Cum Scopas comperit poetam opus suum explevisse, amicos ad cenam invitavit. His adstantibus, Simonidi imperaravit ut versus elata voce legeret. Quibus auditis, vati dixit pro illo carmine se soluturum dimidium mercedis constitutae; reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur. Paulo post nuntiatum est duos iuvenes, albis vestibus indutos atque super albos equos sedentes, ad ianuam stare poetamque vocare. Surrexit Simonides, prodiit, neminem vidit. Hoc interim spatio conclave, ubi Scopas cum amicis epulabatur, repente concidit; ea ruina ipse oppressus cum suis interiit. Traditum est duos iuvenes, qui ad fores stabant statimque evanuerunt, Castorem Pollucemque esse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/7348

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile