Nella vita privata le cariche pubbliche cessano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nella vita privata le cariche pubbliche cessano

Ad philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. Introivit provinciae praeses et cum eo pater; assurrexit Taurus, et post mutuam salutationem resedit. Allata mox una sella est quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis, uti sederet. Atque ille ait: "Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus est". "Absque praeiudicio", inquit Taurus, "tu interea sede, dum inspicimus quaerimusque, utrum conveniat te potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est". Et cum pater assedisset, verba super ea re Taurus facit cum summa honorum atque officiorum perpensatione. Eorum verborum sententia haec fuit: in publicis locis atque muneribus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere paululum et conivere, sed in domestica re atque vita inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. "Hoc igitur", inquit, "quod ad me venistis, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet".
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6910

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile