Manio Curio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Manio Curio

M'. Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium divitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis verbis invitatus ut eo uti vellet, ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis verbis invitatus ut eo uti vellet, vultum risu solvit et protinus: "Supervacuae," inquit, "ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse". Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditaverat, adtigit. Decretis etiam a senatu septenis iugeribus agri populo sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae civem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6841

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile