Esortazione di Catilina ai soldati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esortazione di Catilina ai soldati

Exercitus hostium duo, unus ab Urbe, alter a Gallia obstant; quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. Quapropter vos moneo, ut forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam atque patriam in dextris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt; si metu cesserimus, eadem illa nobis adversa fient: neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. Praeterea, milites, nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illi pro potentia paucorum pugnant. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere; potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Quapropter, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur ab hostibus averteris, ea vero dementia est. Semper in proelia iis maximum est periculum, qui maxime timent: audacia pro muro habetur.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6795

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile