Caro Celio, niente pantere!

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Caro Celio, niente pantere!

 M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Putaresne umquam accidére posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinère et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugére si ad constitutam diem decedemus.
De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedére. Sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; eaenim certissima putabo quae ex te cognovero.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6725

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile