Sofonisba si uccide con il veleno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Sofonisba si uccide con il veleno
Pagina 387 Numero V401

 Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus est sed lacrimae etiam obortae sunt; et cum se quidem in potestate futurum (esse) imperatoris dixisset oravissetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret, ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. Ibi, arbitris remotis, cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis unum vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat. Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, «Accipio» inquit «nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. Hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem». Non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impavide hausit.
da Livio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6640

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile