La battaglia di Carre


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia di Carre

 Cum deinde inmanes res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar in Gallia gereret nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem, vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum inière consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. Caesari lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis provinciae, Crasso bellum Parthicum iam animo molienti Syria decreta. Qui vir cetera sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. Hunc proficiscentem in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinère conati. Quorum execrationes si in ipsum tantummodo valuissent, utile imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit, ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.
da Velleio Patercolo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6526

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile