L'agguato alle Forche Caudine


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'agguato alle Forche Caudine

 Samnitium imperator C. Pontius circa Caudium castra occultissime locavit. Inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu misit, ut diversi, alius alibi, haud procul Romanis praesidiis pecora pascerent. Cum pastores in Romanorum manus incidissent, fidem auxerunt – nam sermo omnium congruebat – legiones Samnitium in Apulia esse Luceriamque circumsedère. Tum Romani subvenire Lucerinis statuerunt, bonis ac fidelibus sociis. Duae ad Luceriam ducebant viae, altera per oram superi maris, patens tutaque sed longior, altera per Furculas Caudinas, brevior. Sed locus ita natus est: saltus duo angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet in medio campus herbidus aquosusque, per quem iter est. Cum Romani primas angustias superavissent et ad alterum saltum artiorem impeditioremque procederent, saeptum arboribus deiectis saxisque ingentibus invenerunt. Cum fraus hostium apparuisset, qua venerant, festinabant repetére viam: eam quoque clausam inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, inspicientes alii alios; cum alterum quisque magis compotem consilii ducat, diu immobiles silent.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6470

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile