De coronis militaribus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De coronis militaribus

 Militares coronae multae et variae sunt. Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem; est quoque corona, quae ovalis dicitur.
Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Haec antiquitus e lauru erant, postea ex auro factae sunt.
Obsidionalis est corona, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui eos liberavit. Ea graminea est. Hanc coronam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Punico secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberaverat.
Civica appellatur corona, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. Ea fit e fronde quernea, fuit etiam ex ilice. Hac corona L. Gellius in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque erat. Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui primus murum subiit inque oppidum hostium ascendit; idcirco muri pinnis decorata est.
Castrensis est corona, qua donat imperator eum, qui primus in hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.
Navalis est corona qua donatur maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea navium rostris insignita est. Et muralis autem et castrensis et navalis ex auro fiunt.
Ovalis corona murtea est; eam gerebant in capite imperatores qui ovantes in urbem introibant.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/640

[silly] - [2013-01-20 11:56:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile