Verre ha saccheggiato anche la casa di Eio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Verre ha saccheggiato anche la casa di Eio

 C. Heii domus est vel optima Messanae, notissima certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit, ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ, moenibus portuque ornata sit, ab his rebus, quibus iste delectatur, sane vacua atque nuda est. Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate a maioribus traditum, perantiquum, in quo (erant) signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intelligentem, verum etiam quemvis nostrum delectare possent. Ut ad illud sacrarium redeam, unum signum erat Cupidinis e marmore; ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis. Item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrarii significare poterant; erant aenea duo praeterea signa, non maxima, verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam, more Atheniensium virginum, reposita in capitibus sustinebant: Canephoroe ipsae vocabantur; earum artificem Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat. Haec omnia signa, iudices, ab Heii sacrario Verres abstulit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6017

[biancafarfalla] - [2012-04-10 19:07:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile