Una parabola di Gesù


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una parabola di Gesù

 Simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes; sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, obdormiverunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus venit, exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur ». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte (oleum) non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines dicentes: «Domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen (= «così sia»), dico vobis, nescio vos». Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
da Matteo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/5994

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile