Classem septuaginta navium Athenienses Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Quo imperio plerasque insulas ad officium terrore redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum opibus elatam cum reconciliare oratione non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit; dein vineis ac testudinibus constitutis propius ad muros accessit. Cum iam oppido potiturus esset, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nocturno tempore incensus est, nescio qua causa. Cuius flamma, ut ab oppidanis et ab oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classariis Persarum esse datum. Qua re factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus, cum quibus erat profectus, Athenas magna cum civium offensione rediret.
da Cornelio Nepote
Oggi hai visualizzato 4 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 1 brani
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!