Coriolano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Coriolano

 Quintus Marcius, qui fuit vir magnae fortitudinis nec minoris superbiae, insigne exemplum reverentiae erga matrem praebuit. Hic, qui, cum Coriolos, Volscorum caput, oppugnasset, cognomen Coriolanum habuerat, octavo decimo anno postquam reges Roma exacti erant, cum in senatu abolendi tribunos legem (proposta) tulisset, arrogantiae a populo accusatus, exilio multatus est. Cum autem, desiderio ulciscendi motus, ab ipsis Volscis, quos prius devicerat, auxilium petisset, immêmor pietatis erga patriam, eo superbiae processit ut Romam contenderit et castra ad quintum miliarium posuerit. Tunc senatus, conciliandae pacis causa, legatos misit, quos ille ar- roganter repudiavit. Oppugnaturus erat Urbem, nisi Veturia mater et Volumnia uxor venissent, quae fletu et deprecatione eum admonuerunt ne officii sui oblivisceretur neve patriam opprimeret. Tunc eum puduit temeritatis suae, exercitum removit et Coriolos regressus est. Quod (il che) iram Volscorum excitavit, qui eum proditionis accusaverunt et capite damnaverunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/5475

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile