Servio Tullio diventa re

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Servio Tullio diventa re

 Post Tarquinium Priscum Servius Tullius, primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt matre nobili sed captiva natum esse. Cum domi Tarquinii educaretur atque ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam elucebat in puero. Itaque Tarquinius, qui admodum parvos habebat liberos, sic Servium diligere visus est ut is eius filius haberetur vulgo: eum enim omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, erudiendum curavit. Cum non multo postea Anci filii Tarquinium interemissent, Servius non iussu sed voluntate civium regnare coepit. Dum interim Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso creditur, ille regio ornatu ius dicere instituit, multaque comitate ac benevolentia usus, obaeratos pecunia sua liberavit. Cum vero duo Anci filii aegre ferrent se paterno regno fraudatos esse et petere a patribus coepissent ut Servius imperio privaretur, is populi voluntati se committere voluit iussusque est regnare.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/5469

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile