Ventitrè colpi per uccidere Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ventitrè colpi per uccidere Cesare

 Caesarem qui assidebat conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, propius accessit et Caesari, qui renuebat et gestum in aliud tempus differebat, ab utroque umero togam adprehendit; deinde Caesar clamavit: «Ista quidem vis est!» Alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arripuit et graphio traiecit, sed prosilire non potuit, quia alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, togà caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet cum etiam inferiore corporis parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est et unum modo ad primum ictum gemitum sine voce edidit; tamem tradiderunt Marco Bruto Caesarem dixisse: kái sú, téknon? Exanimis dum diffugiunt cuncti aliquamdiu iacuit, donec in lecticam impositus est et tres servoli domum reduxerunt. Nec in multis vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus coniuratis corpus Caesaris in Tiberim trahére, bona publicare, acta rescindére, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/5224

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile