banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attilio Regolo sconsiglia la pace con i Cartaginesi
Pagina 387 Numero 188

Post haec Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Ille, Romam cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit, dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a complexu removit, et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis et eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam, omnibus suppliciis extinctus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46541
[emi53rm] - [2020-10-08 06:07:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!