banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli spettacoli offerti dall'imperatore Augusto
Pagina 152 Numero 30

Ter (tre volte) munus gladiatorium dare volui meo nomine (a mio nome) et quinquies (cinque volte) filiorum meorum aut nepotum nomine. Quibus muneribus ad depugnandum ierunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum undique accitorum (fatti venire) spectaculum populo obtuli meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Venationes (spettacoli di caccia) bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies (ventisei volte), quibus necata sunt bestiarum tria milia et quingentae. Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim, cavato solo (dopo aver scavato il terreno) in longitudinem (lunghezza) mille et octingentos pedes, in latitudinem (in larghezza) mille et ducentos. In quo triginta (trenta) rostratae (rostrate) naves triremes aut biremes inter se conflixerunt, et multa milia hominum adierunt Romam cum spectaculum videre vellent. Quibus in classibus pugnaverunt, praeter remiges (oltre ai rematori), milia hominum tria circiter.
Augusto


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46525
[degiovfe] - [2020-03-24 12:56:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!