banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia di Alesia
Pagina 103 Numero 35

 Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus (conspicari, vedere) ex oppido egreditur (egredi, uscire); crates, longurios, musculos, falces (graticci, pertiche, gallerie, falci) reliquaque quae eruptionis causa paraverat producit (producere, portare fuori). Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur. Romanorum manus (schiera) tantis munitionibus distinetur (distineri, sparpagliarsi) nec facile pluribus locis hosti occurrit (occurrere, tener testa). Multum ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit (exsistere, levarsi), quod suum periculum in aliena salute constare (dipendere dal valore altrui) vident: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant. Caesar, idoneum locum nactus (nancisci, trovare), quid quaque ex parte geratur (gerere, compiere) cognoscit; laborantibusque (laborare, trovarsi in difficoltà) auxilia summittit (summittere, inviare). Utrisque ad animum occurrit (viene in mente) unum esse illud tempus quo maxime pugnare conveniat: Galli, nisi perfregerint (perfringere, spezzare) munitiones, de omni salute desperant; Romani, si victoriam obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur: alii tela coiciunt (coicere, lanciare), alii testudine facta procedunt; defatigatis in vicem (a turno) integri (freschi di forze) succedunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46522
[biancafarfalla] - [2020-03-24 10:29:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!