banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Galli e Germani a confronto
Pagina 254 Numero 5

 Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam (quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant) Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc, quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usum largitur; paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46504
[degiovfe] - [2019-06-22 14:14:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!