banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vaga, una città mercato
Pagina 267 Numero 6

Erat haud longe ab eo itinere quo Metellus pergebat oppidum Numidarum nomine Vaga forum rerum venalium totius regni maxime celebratum ubi et incolere et mercari consueuerant Italici generis multi mortales. Huc consul simul temptandi gratia [et] si paterentur et ob opportunitates loci praesidium imposuit. Praeterea imperauit frumentum et alia quae bello usui forent comportare ratus id quod res monebat frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere pacem orare praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46495
[degiovfe] - [2019-06-19 12:36:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!