Mario e i suoi collaboratori valutano le proposte del re Bocco

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario e i suoi collaboratori valutano le proposte del re Bocco

 Marius postquam Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam venire iubet, item L. Bellienum praetorem Utica, praeterea omnes undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas Romam eundi it, et ab consule interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere. Ceterum Mauri, inpetratis omnibus rebus, tres Romam profecti sunt, duo ad regem redeunt. Ex iis Bocchus quom(= cum) cetera tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit. Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: "Senatus et populus Romanus beneici et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam eum paenitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit". Quis(= Quibus) rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiit, uti (= ut) Sullam ad se mitteret, quoius(= cuius) arbitratu communibus negotiis consuleretur. Is missus est cum praesidio equitum atque peditum funditorum Baliarium. Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46464

[silvana] - [2019-01-19 12:55:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile