banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'artiglieria romana
Pagina 235 Numero 21

A Vegetio, rei militaris perito, non solum de veteris militiae more, de pugnae ratione, sed etiam de legionis Romanae armis ac machinis multa nobis traduntur. Legio non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum consuevit vincere. Primum milites impetus faciunt iaculis quae nullae loricae, nulla scuta possunt propulsare. Nam in omnibus centuriis legio consuevit habere carroballistas, quibus muli, qui trahunt, et milites, qui eas armant et dirigunt, deputantur. Carroballistae non solum castra defendunt, sed etiam in campo post aciem ponuntur; earum impetibus nec equites loricati nec pedites scutati hostium possunt resistere. Obsidere autem urbem saepe est difficile ac longum onus: nam necesse est arte confligere. Ad urbis moenia admoventur testudines, arietes, falces vineae, plutei, muscoli, turres ut muri subruantur, tela iactentur, defensores urbis prosternantur et in eam invadatur.
Vegezio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46453
[degiovfe] - [2018-12-14 18:07:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!