Ricercatori di notizie utili

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ricercatori di notizie utili

 Nunc videndum est quid utile agant qui litterarum inutilium studiis detinentur; quae consuetudo iam apud Romanos invaluit. Graecorum iste morbus fuit: quaerere quem numerum remigum Ulixes habuisset; prior scripta esset Ilias an Odysseia, praeterea an eiusdem essent auctoris, et alia deinceps huius notae, quae, si contineas (nel caso che tu le tenga per te), nihil tacitam conscientiam iuvant, si proferas, non doctior videberis sed molestior. Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audivi quemdam referentem quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset: primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Idem narrabat Metellum, victis Poenis, ante currum in triumpho centum et viginti elephantos duxisse. Haec scire utile est et alia innu- merabilia quae saepe farta sunt mendaciis? Cuius errores ista minuent? cuius cupiditates prement? quem fortiorem vel iustiorem facient? Dubitare se Fabianus philosophus aiebat an melius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46449

[darkshines] - [2018-10-05 11:08:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile