Plus mihi nocitura est ira quam iniuria. Quidni plus? Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est. "Non possum", inquis, "pati; grave est iniuriam sustinere". Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre qui potest iram? Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus? Nempe quia videntur necire quid faciant. Quid interest quo quisque vitio fiat inprudens? Inprudentia par in omnibus patrocinium est. "Quid ergo?" inquis, "Impune illi erit?". Puta velle te, tamen non erit; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur. Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet: nihil in uno iudicabis notabile aut foedum quod genti suae publicum est. Et ista quae rettuli unius regionis atque anguli consuetudo defendit.