Homines Graeci nonnumquam inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, magna hodie gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos atque in ceteris terris. Nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Decios, Scipiones, innumerabiles alios, qui hanc rem publicam stabiliverunt; quod equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, cives, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentes fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus. Id esse optimum putemus, quod erit rectissimum. Speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus. Cogitemus denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, virtutis autem gloriam sempiternam. Existimemus eos, qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus auxerint aut defenderint aut servaverint, esse immortalem gloriam consecutos.