Cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gogylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: "Pausanias, dux Spartae, quos Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi numeri misit seque tecum affinitate coniugi cupit: quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si faceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem, se adiuvante, te redacturum pollicetur. His de rebus si quid geri volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur". Rex, tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gavisus, confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. huius Pausanias voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum.