P. Scipio Nasica, togatae potentiae clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones auctoritas suae robore oppressit, quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est, cum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrgoavit eum num manibus solitus esset ambulare. Quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus, paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, iram suam adversus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. Igitur civitas nostra, nobilium iuvenum ingenia ab insolentia revocando, magnos et utiles cives fecit honoribusque, non patiendo eos a scurris peti, debitum auctoritas pondus adiecit.