banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sepolcro di Porsenna
Pagina 55 Numero 27

Italicum Labyrinthum dici convenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etruriae, sepulcri causa. Sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipsius M. Varronis verbis. "Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monumentum reliquit lapide quadrato quadratum, cuius singula latera pedum tricenum, alta quinquagenos. In cuius basi quadrata intus est labyrinthus inextricabilis, quo si quis introierit sine glomere lini exitum invenire nequeat. Supra id quadratum pyramisdes stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, latae pedes quinos septuagenos, altae centenos quinquagenos, ita fastigatae ut in summo orbis aeneus et petasus unus omnibus sit imposius, ex quo pendent exapta catenis tintinnabula, quae vento agitata longe sonitus referunt. Supra quem orbem quattuor pyramides" stant, quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt Porsinam hac vaesana dementia regni vires fatigasse.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46290
[degiovfe] - [2019-05-12 10:21:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!