banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro uccide l'amico Clito
Pagina 55 Numero 26

Alexander sollemni die amicos in convivium convocat, ubi orta ebrios rerum a Philippo gestarum mentione, praeferre se patri ipse rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit, adsentante maiore convivarum parte. Itaque cum unus e senibus, Clitus, fiducia amicitiae regiae memoriam Philippi tueretur, laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eundem in convivio trucidaverit. Sed postquam satiatus caede animus conquievit et in irae locum successit aestimatio, pigere eum facti coepit. Eodem igitur furore in paenitentiam, quo pridem in iram, versus, mori voluit. Primum in fletus progressus amplecti mortuum, vulnera tractare et confiteri dementiam coepit; denique arreptum telum in se vertit, peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. Accesserat enim panitentiae nutricis suae, sororis Cliti, recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat, quod tam foedam illia alimentorum suorum mercedem reddidisset. Ob haec illi quadriduo perseverata indeia est, donec exercitus universi precibus exoratus est, ne ita mortem unius doleret, ut universos perderet.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46289
[emi53rm] - [2019-04-03 12:18:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!